Vespasianus natus est
in Sabinis ultra Reate vico modico cui nomen est Phalacrinae XV. kal. Dec. vesperi Q. Sulpicio Camerino C. Poppaeo Sabino cons.
quinquennio ante quam Augustus excederet; educatus sub paterna avia Tertulla in praediis Cosanis. Quare princeps quoque et
locum incunabulorum assidue frequentavit manente villa qualis fuerat olim ne quid scilicet oculorum consuetudini deperiret; et
aviae memoriam tanto opere dilexit ut sollemnibus ac festis diebus pocillo quoque eius argenteo potare
perseveraverit.
Sumpta virili toga latum clavum quamquam fratre adepto diu aversatus est nec ut tandem appeteret
compelli nisi a matre potuit. Ea demum extudit magis convicio quam precibus vel auctoritate dum eum identidem per contumeliam
anteambulonem fratris appellat.
Tribunatum in Thracia meruit; quaestor Cretam et Cyrenas provinciam sorte cepit;
aedilitatis ac mox praeturae candidatus illam non sine repulsa sectoque vix adeptus est loco hanc prima statim petitione et in
primis; praetor infensum senatui Gaium ne quo non genere demeretur ludos extraordinarios pro victoria eius Germanica depoposcit
poenaeque coniuratorum addendum censuit ut insepulti proicerentur. Egit et gratias ei apud amplissimum ordinem quod se honore
cenae dignatus esset.
- Latino
- Divus Vespasianus
- Svetonio