Divus Vespasianus

Paragrafo 2

Vespasianus natus est in Sabinis ultra Reate vico modico cui nomen est Phalacrinae XV. kal. Dec. vesperi Q. Sulpicio Camerino C. Poppaeo Sabino cons. quinquennio ante quam Augustus excederet; educatus sub paterna avia Tertulla in praediis Cosanis. Quare princeps quoque et locum incunabulorum assidue frequentavit manente villa qualis fuerat olim ne quid scilicet oculorum consuetudini […]

Paragrafo 1

Rebellione trium principum et caede incertum diu et quasi vagum imperium suscepit firmavitque tandem gens Flavia obscura illa quidem ac sine ullis maiorum imaginibus sed tamen rei p. nequaquam paenitenda; constet licet Domitianum cupiditatis ac saevitiae merito poenas luisse. T. Flavius Petro municeps Reatinus bello civili Pompeianarum partium centurio an evocatus profugit ex Pharsalica acie […]

Paragrafo 3

Inter haec Flaviam Domitillam duxit uxorem Statilii Capellae equitis R. Sabratensis ex Africa delicatam olim Latinaeque condicionis sed mox ingenuam et civem Rom. reciperatorio iudicio pronuntiatam patre asserente Flavio Liberale Ferenti genito nec quicquam amplius quam quaestorio scriba. Ex hac liberos tulit Titum et Domitianum et Domitillam. Vxori ac filiae superstes fuit atque utramque adhuc […]

Paragrafo 4

Claudio principe Narcissi gratia legatus legionis in Germaniam missus est; inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit. Duas validissimas gentes superque viginti oppida et insulam Vectem Britanniae proximan in dicionem redegit partim Auli Plautii legati consularis partim Claudi ipsius ductu. Quare triumphalia ornamenta et in brevi spatio duplex sacerdotium accepit praeterea consulatum quem gessit […]

Paragrafo 5

Post Neronem Galbamque Othone ac Vitellio de principatu certantibus in spem imperii venit iam pridem sibi per haec ostenta conceptam. In suburbano Flaviorum quercus antiqua quae erat Marti sacra per tres Vespasiae partus singulos repente ramos a frutice dedit haud dubia signa futuri cuiusque fati: primum exilem et cito arefactum (ideoque puella nata non perennavit) […]

Paragrafo 6

Nec tamen quicquam ante temptavit promptissimis atque etiam instantibus suis quam sollicitatus quorundam et ignotorum et absentium fortuito favore. Moesiaci exercitus bina e tribus legionibus milia missa auxilio Othoni postquam ingressis iter nuntiatum est victum eum ac vim vitae suae attulisse nihilo setius Aquileiam usque perseveraverunt quasi rumori minus crederent. Ibi per occasionem ac licentiam […]

Paragrafo 7

Suscepto igitur civili bello ac ducibus copiisque in Italiam praemissis interim Alexandriam transiit ut claustra Aegypti optineret. Hic cum de firmitate imperii capturus auspicium aedem Serapidis summotis omnibus solus intrasset ac propitiato multum deo tandem se convertisset verbenas coronasque et panificia ut illic assolet Basilides libertus obtulisse ei visus est; quem neque admissum a quoquam […]

Paragrafo 8

Talis tantaque cum fama in urbem reversus acto de Iudaeis triumpho consulatus octo veteri addidit; suscepit et censuram ac per totum imperii tempus nihil habuit antiquius quam prope afflictam nutantemque rem p. stabilire primo deinde et ornare. Milites pars victoriae fiducia pars ignominiae dolore ad omnes licentiam audaciamque processerant; sed et provinciae civitatesque liberae nec […]

Paragrafo 9

Fecit et nova opera templum Pacis foro proximum Divique Claudii in Caelio monte coeptum quidem ab Agrippina sed a Nerone prope funditus destructum; item amphitheatrum urbe media ut destinasse compererat Augustum. Amplissimos ordines et exhaustos caede varia et contaminatos veteri neglegentia purgavit supplevitque recenso senatu et equite summotis indignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac provincialium […]

Paragrafo 10

Litium series ubique maiorem in modum excreverant manentibus antiquis intercapedine iuris dictionis accedentibus novis ex condicione tumultuque temporum; sorte elegit per quos rapta bello restituerentur quique iudicia centumviralia quibus peragendis vix suffectura litigatorum videbatur aetas extra ordinem diiudicarent redigerentque ad brevissimum numerum.