Paragrafo 25 - Studentville

Paragrafo 25

Ceteris servis non in nostrum morem, descriptis per familiam

ministeriis, utuntur: suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus aut pecoris aut vestis ut colono iniungit,

et servus hactenus paret: cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur. Verberare servum ac vinculis et opere coercere

rarum: occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune est. Liberti non multum

supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. Ibi enim

et super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud ceteros impares libertini libertatis argumentum sunt.

  • Latino
  • Germania
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti