Paragrafo 26 - Studentville

Paragrafo 26

Quid? a Q. Metello Pio familiarissimo suo qui civitate multos donavit neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas dederet. Neque enim est hoc dissimulandum (quod obscurari non potest) sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi etiam in eis libellis quos de contemnenda gloria scribunt nomen suum inscribunt: in eo ipso in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt praedicari de se ac nominari volunt.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti