Paragrafo 28 - Studentville

Paragrafo 28

Atque ut id libentius faciatis iam me vobis iudices indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri fortasse verum tamen honesto vobis confitebor. Nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huiusce imperi et pro vita civium prope universa re publica gessimus attigit hic versibus atque inchoavit: quibus auditis quod mihi magna res et iucunda visa est hunc ad perficiendum adornavi. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae: qua quidem detracta iudices quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo [et tam brevi] tantis nos in laboribus exerceamus?

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti