Paragrafo 32 - Studentville

Paragrafo 32

Sed redeo ad

me. Quartum ago annum et octogesimum; vellem equidem idem possem gloriari quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem

eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio post,

cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M’. Glabrione consule; sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit,

non adflixit senectus, non curia vires meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites. Nec enim umquam sum

adsensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet ‘mature fieri senem, si diu velis senex esse.’ Ego vero me minus

diu senem esse mallem quam esse senem, ante quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit, cui fuerim occupatus.

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti