De Senectute Paragrafo 35: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 35

At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut

omnino vitae munus exsequi possint. At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. Quam fuit

imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius valetudine! Quod ni ita fuisset, alterum illud

exstitisset lumen civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. Quid mirium igitur in senibus si

infirmi sint aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint? Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque

vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem;

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti