Paragrafo 38 - Studentville

Paragrafo 38

Nunc de Suebis dicendum est, quorum non una, ut Chattorum Tencterorumve, gens;

maiorem enim Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suebi vocentur.

Insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suebi a ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur.

In aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod saepe accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium; apud

Suebos usque ad canitiem horrentem capillum retro sequuntur. Ac saepe in ipso vertice religatur; principes et ornatiorem

habent. Ea cura formae, sed innoxia; neque enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et terrorem adituri bella compti, ut

hostium oculis, armantur.

  • Latino
  • Germania
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti