Divus Vespasianus Paragrafo 4: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 4

Claudio principe

Narcissi gratia legatus legionis in Germaniam missus est; inde in Britanniam translatus tricies cum hoste conflixit. Duas

validissimas gentes superque viginti oppida et insulam Vectem Britanniae proximan in dicionem redegit partim Auli Plautii

legati consularis partim Claudi ipsius ductu. Quare triumphalia ornamenta et in brevi spatio duplex sacerdotium accepit

praeterea consulatum quem gessit per duos novissimos anni menses. Medium tempus ad proconsulatum usque in otio secessuque egit

Agrippinam timens potentem adhuc apud filium et defuncti quoque Narcissi amici perosam.
Exim sortitus Africam integerrime

nec sine magna dignatione administravit nisi quod Hadrumeti seditione quadam rapa in eum iacta sunt. Rediit certe nihilo

opulentior ut qui prope labefactata iam fide omnia praedia fratri obligaret necessariosque ad mangonicos quaestus sustinendae

dignitatis causa descenderit; propte quod vulgo mulio vocabatur. Convictus quoque dicitur ducenta sestertia expressisse iuveni

cui latum clavum adversus patris voluntatem impetrarat eoque nomine graviter increpitus.
Peregrinatione Achaica inter

comites Neronis cum cantantem eo aut discederet saepius aut praesens obdormisceret gravissimam contraxit offensam prohibitusque

non contubernio modo sed etiam publica salutatione secessit in parvam ac deviam civitatem quod latenti extrema metuenti

provincia cum exercitu oblata est. Percrebuerat Oriente toto vetus et constans opinio esse in fatis ut eo tempore Iudaea

profecti rerum potirentur. Id de imperatore Romano quantum postea eventu parvit praedictum Iudaei ad se trahentes rebellarunt

caesoque praeposito legatum insuper Syriae consularem suppetias ferentem rapta aquila fugaverunt. Ad hunc motum comprimendum

cum exercitu ampliore et non instrenuo duce cui tamen tuto tanta res committeretur opus esset ipse potissimus delectus est ut

et industriae expertae nec metuendus ullo modo ob humilitatem generis ac nominis. Additis igitur ad copias duabus legionibus

octo alis cohortibus decem atque inter legatos maiore filio assumpto ut primum provinciam attigit proximas quoque convertit in

se correcta statim castrorum disciplina unoque et altero proelio tam constanter inito ut in oppugnatione castelli lapidis ictum

genu scutoque sagittas aliquot exceperit.

  • Latino
  • Divus Vespasianus
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti