Paragrafo 6 - Studentville

Paragrafo 6

Neque ex eo destitit participem atque etiam tutorem imperii

agere.
Triumphavit cum patre censuramque gessit una eidem collega et in tribunicia potestate et in septem consulatibus fuit;

receptaque ad se prope omnium officiorum cura (cum patris nomine et epistolas ipse dictares et edicta conscriberet orationesque

in senatu recitaret etiam quaestoris vice) praefecturam quoque praetorii suscepit numquam ad id tempus nisi ab eq. R.

administratam egitque aliquando incivilius et violentius. Siquidem suspectissimum quemque sibi summissis qui per theatra et

castra quasi consensu ad poenam deposceret haud cunctanter oppressit. In his Aulum Caecinam consularem vocatum ad cenam ac

vixdum triclinio egressum confodi iussit; sane urgente discrimine cum etiam chirographus eius praeparatae apud milites contioni

deprehendisset. Quibus rebus sicut in posterum securitati satis cavit ita ad praesens plurimum contraxit invidiae ut non temere

quis tam adverso rumore magisque invitis omnibus transierit ad principatum.

  • Latino
  • Vita dei Cesari (Titus) di Gaio Svetonio
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti