Paragrafo 6 - Studentville

Paragrafo 6

Nec tamen quicquam ante temptavit

promptissimis atque etiam instantibus suis quam sollicitatus quorundam et ignotorum et absentium fortuito

favore.

Moesiaci exercitus bina e tribus legionibus milia missa auxilio Othoni postquam ingressis iter nuntiatum est

victum eum ac vim vitae suae attulisse nihilo setius Aquileiam usque perseveraverunt quasi rumori minus crederent. Ibi per

occasionem ac licentiam omni rapinarum genere grassati cum timerent ne sibi reversis reddenda ratio ac subeunda poena esset

consilium inierunt eligendi creandique imperatoris; neque enim deteriores esse aut Hispaniensi exercitu qui Galbam aut

praetoriano qui Othonem aut Germaniciano qui Vitellium fecissent. Propositis itaque nominibus legatorum consularium quot ubique

tunc erant cum ceteros alium alia de causa improbarent et quidam e legione tertia quae sub exitu Neronis translata ex Syria in

Moesiam fuerat Vespasianum laudibus ferrent assensere cuncti nomenque eius vexillis omnibus sine mora inscripserunt. Et tunc

quidem compressa res est revocatis ad officium numeris parumper. Ceterum divulgato facto Tiberius Alexander praefectus Aegypti

primus in verba Vespasiani legiones adegit Kal. Iul. qui principatus dies in posterum observatus est. Iudaicus deinde exercitus

V. Idus Iul. apud ipsum iuravit.

Plurimum coeptis contulerunt iactatum exemplar epistulae verae sive falsae defuncti

Othonis ad Vespasianum extrema obtestatione ultionem mandatus et ut rei p. subveniret optantis; simul rumor dissipatus

destinasse victorem Vitellium permutate hiberna legionum et Germanicas transferre in Orientem ad securiorem mollioremque

militiam praeterea ex praesidibus provinciarum Licinius Mucianus et e regibus Vologaesus Parthus; ille deposita simultate quam

in id tempus ex aemulatione non obscure gerebat Syriacum promisit exercitum hic quadraginta milia sagittariorum.

  • Latino
  • Divus Vespasianus
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti