Paragrafo 68 - Studentville

Paragrafo 68

Novitates autem si spem

adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco

conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res

impediat, nemo est, quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo. Nec vero in hoc quod est animal, sed in

iis etiam quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius

commorati sumus.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti