Paragrafo 78 - Studentville

Paragrafo 78

Quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia

fiant; sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae videantur. Cavendum vero ne etiam in graves

inimicitias convertant se amicitiae; ex quibus iurgia, maledicta, contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt,

ferendae sunt, et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam.

Omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve

non dignos.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti