Praeter saevitiam suspecta in eo etiam luxuria
erat quod ad mediam noctem comissationem cum profusissimo quoque familiarum extenderet; nec minus libido propter exoletorum et
spadonum greges propterque insignem reginae Berenices amorem cum etiam nuptias pollicitus ferebatur; suspecta rapacitas quod
constabat in cognitionibus patris nundinari praemiarique solitum; deinque propalam alium Neronem et opinabantur et
praedicabant. At illi ea fama pro bono cessit conversaque est in maximas laudes neque vitio ullo reperto et contra virtutibus
summis.
Convivia instituit iucunda magis quam profusa. Amicos elegit quibus etiam post eum principes ut et sibi et rei p.
necessariis adquieverunt praecipueque sunt usi. Berenicen statim ab urbe dimisit invitus invitam. Quosdam e gratissimis
delicatorum quamquam tam artifices saltationis ut mox scaenam tenuerint non modo fovere prolixius sed spectare omnino in
publico coetu supersedit. Nulli civium quicquam ademit; abstinuit alieno ut si qui umquam ac ne concessas quidem ac solitas
conlationes recepit. Et tamen nemine ante se munificentia minor amphitheatro dedicato thermisque iuxta celeriter exstructis
munus edidit apparatissimum largissimusque; dedit et navale proelium in veteri naumachia ibidem et gladiatores atque uno die
quinque milia omne genus ferarum.
- Latino
- Vita dei Cesari (Titus) di Gaio Svetonio
- Svetonio