Paragrafo 8 - Studentville

Paragrafo 8

Natura autem benivolentissimus cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares

beneficia a superioribus concessa principibus aliter rara non haberet quam si eadem iisdem et ipsi dedissent primus praeterita

omnia uno confirmavit edicto nec a se peti passus est. In certis vero desideriis hominum obstinatissime tenuit ne quem sine spe

dimitteret; quin et admonentibus domesticis quasi plura polliceretur quam praestere posset non oportere ait quemquam a semone

principis tristem discedere; atque etiam recordatus quondam super cenam quod nihil cuiquam toto die praestitisset memorabilem

illam meritoque laudatam vocem edidit: “Amici diem perdidi.”
Populum in primis universum tanta per omnes occasiones comitate

tractavit ut proposito gladiatorio munere non ad suum sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit; et plane ita

fecit. Nam neque negavit quicquam petentibus et ut quae vellent peterent ultro adhortatus est. Quin et studium armaturae

Thraecum prae se ferens saepe cum populo et voce et gestu ut fautor cavillatus est verum maiestate salva nec minus aequitate.

Ne quid popularitatis praetermitteret nonnumquam in thermis suis admissa plebe lavit.
Quaedam sub eo fortuita ac tristia

acciderunt ut conflagratio Vesevi montis in Campania et incendium Romae per triduum totidemque noctes item pestilentia quanta

non temere alias. In iis tot adversis ac talibus non modo principis sollicitudinem sed et parentis affectum unicum praestitit

nunc consolando per edicta nunc opitulando quatenus suppeteret facultas. Curatores restituendae Campaniae consularium numero

sorte duxit; bona oppressorum in Vesevo quorum heredes non exstabant restitutioni afflictarum civitatum attribuit. Vbis

incendio nihil nisi sibi publice perisse testatus cuncta praetorium suorum ornamenta operibus ac templis destinavit

praeposuitque complures ex equestri ordine quo quaeque maturius paragerentur. Medendae valitudini leniendisque morbis nullam

divinam humanamque opem non adhibuit inquisito omni sacrificiorum remediorumque genere.

Inter adversa temporum et

delatores mandatoresque erant ex licentia veteri. Hos assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac novissime traductos per

amphitheatri arenam partim subici ac venire imperavit partim in asperrima insularum avehi. Vtque etiam similia quandoque

ausuros perpetuo coerceret vetuit inter cetera de eadem re pluribus legibus agi quaerive de cuiusquam defunctorum statu ultra

certos annos.

  • Latino
  • Vita dei Cesari (Titus) di Gaio Svetonio
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti