Talis tantaque cum fama in urbem reversus acto de Iudaeis triumpho
consulatus octo veteri addidit; suscepit et censuram ac per totum imperii tempus nihil habuit antiquius quam prope afflictam
nutantemque rem p. stabilire primo deinde et ornare. Milites pars victoriae fiducia pars ignominiae dolore ad omnes licentiam
audaciamque processerant; sed et provinciae civitatesque liberae nec non et regna quaedam tumultuosius inter se agebant. Quare
Vitellianorum quidem et exauctoravit plurimos et coercuit participibus autem victoriae adeo nihil extra ordinem indulsit ut
etiam legitima praemia sero persolverit. Ac ne quam occasionem corrigendi disciplinam praetermitteret adulescentulum fragrantem
unguento cum sibi pro impetrata praefectura gratias ageret nutu aspernatus voce etiam gravissima increpuit: “Maluissem allium
oboluisses” litterasque revocavit; classiarios vero qui ab Ostia et Puteolis Romam pedibus per vices commeant petentes
constitui aliquid sibi calciarii nomine quasi parum esset sine responso abegisse iussit post haec excalciatos cursitare; et ex
eo ita cursitant.
Achaiam Lyciam Rhodum Byzantium Samum libertate adempta item Thraciam Ciliciam et Commagenen ditionis
regiae usque ad id tempus in provinciarum formam redegit. Cappadociae propter adsiduos barbarorum incursus legiones addidit
consularemque rectorem imposuit pro eq. R.
Deformis urbs veteribus incendiis ac ruinis erat; vacuas areas occupare et
aedificare si possessores cessarent cuiusque permisist. Ipse restitutionem Capitolii adgressus ruderibus purgandis manus primus
admovit ac suo collo quaedam extulit; aerearumque tabulatum tria milia quae simul conflagraverant restituenda suscepit undique
investigatis exemplaribus: instrumentum imperii pulcherrimum ac vetustissimum quo continebantur paene ab exordio urbis senatus
consulta plebiscita de societate et foedere ac privilegio cuicumque concessis.
- Latino
- Divus Vespasianus
- Svetonio