Paragrafo 81 - Studentville

Paragrafo 81

Quod si hoc apparet in bestiis, volucribus, nantibus, agrestibus, cicuribus, feris, primum ut se ipsae diligant (id

enim pariter cum omni animante nascitur), deinde ut requirant atque appetant ad quas se applicent eiusdem generis animantis,

idque faciunt cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani, quanto id magis in homine fit natura! qui et se ipse

diligit et alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat ut efficiat paene unum ex duobus.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti