Paragrafo 9 - Studentville

Paragrafo 9

Pontificatum maximum ideo se

professus accipere ut puras servaret manus fidem praestitis nec auctorem posthac cuiusquam necis nec conscius quamvis interdum

ulciscenti causa non deesset sed periturum se potius quam perditurum adiurans. Duos patricii generis convicto in adfectationem

imperii nihil amplius quam ut desisteret monuit docens principatum fato dati si quid praeterea desiderarent promitteres se

tributurum; et confestim quidem at alterius matrem quae procul aberat cursore suos misit qui anxiae salvum filium nuntiarent;

ceterum ipsos non solum familiari cenae adhibuit sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria conlocatis

ablata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit. Dicitur etiam cognita utriusque genitura imminere ambobus periculum

adfirmasse verum quandoque et ab alio; sicut evenit.

Fratrem insidiari sibi non desinentem sed paene ex professo

sollicitantem exercitus meditantem fugam neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere sustinuit sed ut a

primo imperii die consorte successoremque testari perseveravit nonnumquam secreto precibus et lacrimis orans ut tandem mutuo

erga se animo vellet esse.

  • Latino
  • Vita dei Cesari (Titus) di Gaio Svetonio
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti