Paura a Cartagine - Studentville

Paura a Cartagine

Carthagini erat quidem

ingens terror, et circuinferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum

credebant. Itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque quae diutinae obsidionis tolerandae sunt

ex agris convehebat. Rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; pars maxima classem,

quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem; forsitan

etiam navalia castra relicta cum levi praesidio oppressuros. In hoc consilinni maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem

mittendos censent: quippe classi ut felicissime geratur res, parte aliqua levari Uticae obsidionem: Carthaginem ipsam. qui

tueatur neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse. Deductae ergo postero die

naves, simul et legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo quisque cessasset prodi ab

se salutem omnium rebatur.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti