Perché mai dovremmo venerare gli dei? - Studentville

Perché mai dovremmo venerare gli dei?

“Cogitat deus” inquiunt “adsidue beatum esse se; habet enim nihil aliud quod agitet in

mente”. Comprehende igitur animo et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeternitate nisi “mihi pulchre est” et “ego

beatus sum” cogitantem! “At etiam de sanctitate, de pietate adversus deos libros scripsit Epicurus.” Quid est autem cur deos ab

hominibus colendos dicas, cum dei non modo homines non colant, sed omnino nihil curent, nihil agant? “At est eorum eximia

quaedam praestansque natura, ut ea debeat ipsa per se ad se colendam elicere sapientem.” An quicquam eximium potest esse in ea

natura quae, sua voluptate laetans, nihil nec actura sit umquam neque agat neque egerit? Quae porro pietas ei debetur a quo

nihil acceperis, aut quid omnino, cuius nullum meritum sit, ei deberi potest? Sanctitas est scientia colendorum deorum: qui

quam ob rem colendi sint non intellego, nullo nec accepto ab his nec sperato bono. Quid est autem quod deos veneremur propter

admirationem eius naturae in qua egregium nihil videmus? Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberare, cum

sustuleris omnem vim deorum. Vestrae sententiae omnium non modo superstitionem tollunt, in qua inest timor inanis deorum, sed

etiam religionem, quae deorum cultu pio continetur. Quid, i qui dixerunt totam de dis inmortalibus opinionem fictam esse ab

hominibus sapientibus rei publicae causa, nonne omnem religionem funditus sustulerunt?

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti