Peripezie di un ambasceria del re Filippo - Studentville

Peripezie di un ambasceria del re Filippo

Philippus, Macedonum rex, ubi primum famam accepit Hannibalem Alpes transgressum, ut bello

inter Romanum Poenumque orto laetatus erat, ita utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc viribus, fluctuatus animo

fuerat. Postquam tertia iam pugna victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit legatosque ad Hannibalem misit, qui per

Apuliam petentes Capuam media in presidia Romana illati sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem, circa Luceriam castra

habentem. Ibi intrepide Xenophanes legationis princeps a Philiuppo rege se missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum

populo Romano; mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. Praetor inter defectiones veterum sociorum nova

societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit: itinera cum cura demonstrat et quae loca

quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant. Xenophanes per praesidia Romana inde in castra Hannibalis pervenit foedusque cum

eo atque amicitiam iungit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti