Pirro - Studentville

Pirro

Pirro
Romani bellum indixerunt Tarentinisquia legatos offenderant.Tarentiniin magna difficultatePyrrhum in auxilium vocaveruntcelebrem Epirotarum regem.Pyrrhus in Italiam cum ingenti exercitu venit Romanosque apud Heracleam et Asculum vicitin pugnis tamen complures milites amisitRomani contra clades forti animo toleraverunt exercitumque brevi tempore reparaverunt.Pyrrhus igitur per Cineamvirum acris ingenii et magnae eloquentiaepacem aequis condicionibus proposuit.Senatus sententia iam ad pacem inclinabatpropter Cineae eloquentiamcum Appius Claudiussenex et caecusin curiam venit pacemque gravi oratione dissuasit.Itaque senatores ita responderunt:”Inter Romanos et Epirotas nullum foedus eritnisi antea Pyrrhus ab Italia discesserit”.Post senatus responsum Pyrrhus pugnavit in Sicilia contra Carthaginiensesinde rursus exercitum in Italiam duxit.Tum Romani Curium Dentatum cum ingenti exercitu contra Pyrrhum miserunt.Curius Pyrrhi copias apud Beneventum graviter profligavit atque cecidittum denique Pyrrhus Italiam reliquit atque in Graeciam recessit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti