Plutarco e il servo - Studentville

Plutarco e il servo

Cum servus quondam

gravissimum facinus commisisset, Plutarchus iussit eum tunica exui loroque caedi. Dum verberatur, quaerimonias iactabat

fletusque fundebat, postremo verba obiurgatoria adhibuit atque ad dominum conversus: “Scito – inquit – philosophum irasci turpe

esse: tu enim, me praesente et audiente, de iracundiae malis saepissime disseruisti. Nonne igitur pudet te, qui philosophus

dici vis, irae indulgendo, me plurimis plagis multare?”. Tunc Plutarchus placide et leniter: “Num iratus ego tibi videor? Num

me ira correptum esse opinaris? Mihi neque oculi, ut vides, truces sunt, neque gestus inconsultos facio, nec quidquam quod mihi

paenitendum vel pudendum sit dico. Haec omnia, si ignoras, irae signa esse solent”. Et ad eum qui servum caedebat converso

sermone: “Interim – inquit – dum ego atque hic de ira disputamus, perage quod tibi imperavi”.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Gellio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti