Prometeo - Studentville

Prometeo

Prometheus iapeti filius,primus homines ex luto finxit.postea vulcanus,iovis iussu,feminae simulacrum fecit,ciu minerva animam dedit,ceterique di alii alia dona dederunt.ideo feminam pandoram appellaverunt-nam graeca lingua pandora omnia dona significat-eamque in coniugium epimetheo dederunt.hi pyrrham filiam genuerunt,quae prima mortalium in terra habitavit. postea prometheus,benevolentia erga mortales impulsus,aliud munus donavit:dolum adhibens flammam ex deorum foco abripuit et in terras transportavit.terrarum incolae valde grati prometheo fuerunt sed mox,superbia impulsi,cupiverunt cum dis ipsis contendere.iuppiter igitur,ira motus,prometheum crudeliter punivit:in caucaso monte clavis ferreris ad rupem eum deligavit;praeterea cotidie aquila eius iecur devorabat,quod noctu rursus crescebat.post multos autem annos hercules aquilam interfecit atque prometheum liberavit.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Igino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti