Questioni di filosofia - Studentville

Questioni di filosofia

Quantum inter philosophiam interest et ceteras artes, tantum interesse

existimo in ipsa philosophia inter illam partem quae ad homines et hanc quae ad deos pertinet. Altior est haec et animosior;

non fuit oculis contenta ; maius esse quiddam suspicata est ac pulchrius quod extra conspectum nostrum natura posuisset.

Denique inter duas interest quantum inter deum et hominem. Altera docet quid in terris agendum sit, altera quid agatur in

caelo. Altera errores nostros discutit et lumen praebet ut discernantur ambigua vitae ; altera super hanc in qua volutamus,

caliginem excedit et nos,e tenebris ereptos, illuc perducit unde ipsa lucet. Quapropter ubi in secretiora eius intravimus,

discimus quae universi materia sit, quis auctor aut custos eius sit, quid sit deus, totus in se tendat an aliquando ad nos

respiciat, pars mundi sit an mundus ipse, liceat illi ex lege fatorum derogare an eis subiectus sit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti