Rimembranze - Studentville

Rimembranze

Proxime cum apud

centumviros in quadruplici iudidio dixissem, subiit recordatio egisse me iuvenem aeque in quadruplici; processit animus, ut

solet, longius; coepi reputare quos in hoc iudicio, quos in illo socios laboris habuissem. Solus eram, qui in utroque dixissem;

tantas conversiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit. Ouidam ex iis qui tunc egerant decesserunt,

exsulant alii, huic aetas et valetudo silentium suasit, hic sponte beatissimo otio fruitur, alius exercitum regit, illum

civilibus officiis principis amicitia exemit, circa nos ipsos quam multa mutata sunt I Studiis processimus, studiis periclitati

sumus rursusque processimus; profuerunt nobis bonorum amicitiae, bonorum obfuerunt iterumque prosunt; is computes annos,

exiguum tempus, si vices rerum, aevum putes. Quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum~ videamus tot

varietates tam volubili orbe circumagi. Mihi autem familiare est omnes cogitationes meas tecum communicare isdemque te vel

praeceptis vel exemplis monere, quibus ipse me moneò; quae ratio huius epistulae fuit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Plinio il Giovane

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti