Ritratto di Cesare - Studentville

Ritratto di Cesare

Caesar fuisse traditur excelsa statura, nigris vegetisque oculis,

capite calvo; quam deformitatem aegre ferebat, quod saepe obtrectantium iocis esset obnoxia. Itaque ex omnibus honoribus sibi a

senatu atque a populo decretis nihil aliud accepit aut libentius usurpavit, quam ius laureae perpetuo gestandae. Eum vini

parcissimum fuisse ne inimici quidem negaverunt; unde Cato Uticensis dicere solebat unum Caesarem, ex omnibus qui rempublicam

evertere conati sunt, sobrium fuisse. Armorum et equitandi peritissimus fuit; laboris ultra fidem patiens. In agmine nonnumquam

equo, saepius pedibus anteiebat, capite detecto, seu sol seu imber esset. Longissimas vias incredibili celeritate confecit, ut

persaepe nuntios de se praevenerit; neque eum morabantur flumina, quae nando vel innixus inflatis utribus traiciebat.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti