Sadismo di Caligola - Studentville

Sadismo di Caligola

C. Caesar ceciderat flagellis senatores: torserat per omnia quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, ipso vulutu suo. Nemo certe invenietur alius, qui in morituros tam atrociter saeverit. Nam imperavit ut omnibus excruciatis os spongea includeretur, ne vocis emittendae haberent facultatem. Cui unquam morituro non relictum est ut gemeret? Timuit iste ne quam liberiorem vocem extremus dolor mitteret, ne quid asperius audiret. Innumerabilia autem erant quae nemo, nisi qui periturus esset, obicere illi auderet. Cum spongae non invenirentur, scindi vestimenta miserorum et in os farciri pannos imperavit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti