Sagunto - Studentville

Sagunto

Sagunto
Praeceps vestra Romani et prior legatio fuit cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum haec legatio verbis adhuc lenior est re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. Ego autem non privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam sed utrum iure an iniuria; nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est quid nostro aut suo fecerit arbitrio: vobiscum una disceptatio est licueritne per foedus fieri. Itaque quoniam discerni placet quid publico consilio quid sua sponte imperatores faciant nobis vobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum in quo cum caveretur utrorumque sociis nihil de Saguntinis (necdum enim erant socii vestri) cautum est.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti