Scipione in Africa - Studentville

Scipione in Africa

Bello Punico secundo post cladem Cannensem Romanorum senatus scipionem consulem cum ingenti exercitu in africam misit.Qui,ubi in africam appulit,proelium cum carthaginiensibus apud Campos Magnos(campi magni) commisit eosque vicit.Postero die,cum comperisset Syphacem et Hasdrubalem,hostium duces,fugisse,equitatum eos insecutum misit;ipse cum decem cohortibus urbes circumstantes,quae in Carthaginiensium dicione erat,oppugnavit atque vi subegit.
Carthaginienses,re cognita,ingenti timore capti sunt,quia etiam CArThaginem brevi tempore Scipionem aggressurum esse putabant.
Itaque et moenia communiebant et ex agris in urbem cibaria atque omnia necessaria ad diutinam obsidionem convehebant.Praeterea consilium ceperunt mittendi in italiam legatos,qui hannibalem in africam revocarent ut Carthaginem defenderet.Scipio interea,ducens exercitum spoliis multarum urbium onustum,Cathagini appropinquabat.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti