Scontri fra i due eserciti - Studentville

Scontri fra i due eserciti

Greci ad Troiam accedunt. Troiani fortier se defendunt. Protesilaus incursionem facit, fugat, caedit. Ei Hector obviam venite t eum occidit, ceteros perturbat. Unde Hector recedebat, ibi Troiani in fugam se dabant. Postremo advenit Achilles; is totum exercitum Troianorum in fugam vertit, redegit in Troiam. Nox proelium dirimit. Agamemnon castra facit. Postero die Hector exercitum ex urbe educit et instruit. Agamemnon, contra, clamore magno occurrit. Proelium acre iracundumque est, fortissimus quisque in primis cadit. Hector Patroclum occidit et eum spoliare parat, sed Meriones eum ex acie eripuit. Hector Merionem urget et occidit, atque eum similiter spoliare parat; sed advenit suppetias Menestheus, Hectori femur sauciat, et Hector, saucius quoque, multa milia occidit, et perseverasset Achivios in fugam mittere, nisi obviam illi Aiax Telamonius venisset. Sed Aiax Telamonius erat de sanguine Hectoris (erat enim filius Hesionae, sororis Priami); qua re Hector ex pugna recessit et urtique se invicem remuneraverunt, et amici discesserunt. Postero die Graiugenae indutias petunt. Achilles Patroclum plangit, Graiugenae suos. Agamemnon Protesilaum ceterosque magnifico funere honorat. Achilles Patroclo ludos funebres facit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti