Segretezza del senato - Studentville

Segretezza del senato

Adeo autem magna caritate patriae tenebantur, ut arcana

consilia patrum
conscriptorum multis saeculis nemo senator enuntiauerit. Q. Fabius Maximus
tantum modo, et is ipse per

inprudentiam, de tertio Punico bello indicendo quod
secro in curia erat actum P. Crasso rus petens domum reuertenti in

itinere
narrauit, memor eum triennio ante quaestorem factum, ignarus nondum a censoribus
in ordinem senatorium

allectum, quo uno modo etiam iis, qui iam honores
gesserant, aditus in curiam dabatur. sed quamuis honestus error Fabii

esset,
uehementer tamen a consulibus obiurgatus est: numquam enim taciturnitatem,
optimum ac tutissimum

administrandarum rerum uinculum, labefactari uolebant.
Ergo, cum Asiae rex Eumenes amantissimus nostrae urbis bellum a

Perse aduersus
populum Romanum conparari senatui nuntiasset, non ante sciri potuit quid aut
ille locutus esset aut

patres respondissent quam captum Persen cognitum est.
fidum erat et altum rei publicae pectus curia silentique salubritate

munitum et
uallatum undique, cuius limen intrantes abiecta priuata caritate publicam
induebant.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Valerio Massimo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti