Ne Anaxagoras quidem supprimendus est: audita namque morte filii: “Nihil mihi”, inquit “inexspectatum aut novum nuntias: sciebam enim illum ex me mortalem natum esse”. Has voces utilissimis praeceptis imbutas virtus mittit. Quas si quis efficaciter auribus receperit, non ignorabit ita liberos esse procreandos, ut meminerit his a rerum natura et accipiendi spiritus et reddendi eodem momento temporis legem dici, atque ut mori neminem, qui non vixerit, ita ne vivere aliquem quidem posse qui non sit moriturus.
- Latino
- Versioni di Marco Porcio Catone
- Valerio Massimo