Stolto rigore di un comandante - Studentville

Stolto rigore di un comandante

Cn.Piso vir parvus fuit,quem rigor pro constantia delectabat. Is, cum iratus ad mortem duci iussissent militem, quasi interfecisset commilitonem quocum egressus erat e castris et sine quo redierat, ei roganti tempus aliquod ad conquirendum amicum non dedit. Damnatus miles extra vallum castrorum ductus cum iam cervicem securi porrigeret, subito apparuit ille commilito qui ab eo occisus esse dicebatur. Tum a centurione, qui supplicio praepositus erat, condere gladium carnifex iussus est. Ambo commilitones, alter alterum complexi, ingenti concursu et magno gaudio omnis exercitus deducuntur ad Pisonem. Ille conscendit tribunal furens, utrumque ad mortem duci iubet, addit supplicio etiam centurionem qui antea damnatum militem ad eum reduxerat, haec dicens: “Te morte multari iubeo quia iam antea damnatus eras; te quia causa damnationis commilitioni tuo fuisti; te, improbe centurio, quia, iussus occidere militem damnatum, imperio non paruisti”. Quos non imperatoria severitas, sed potius furentis pervicacia appellanda mihi videtur.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti