Straordinario valore di Emilio Lepido - Studentville

Straordinario valore di Emilio Lepido

Aemilius Lepidus puer etiam tum progressus in aciem hostem interemit,
ciuem seruauit. cuius tam

memorabilis operis index est in Capitolio statua
bullata et incincta praetexta senatus consulto posita: iniquum enim

putauit eum
honori nondum tempestiuum uideri, qui iam uirtuti maturus fuisset.
praecurrit igitur Lepidus aetatis

stabilimentum fortiter faciendi celeritate
duplicemque laudem e proelio retulit, cuius eum uix spectatorem anni esse

patiebantur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus telorum et
aduentantis equitatus fragor et

concurrentium exercituum impetus iuuenibus
quoque aliquantum terroris incutit, inter quae gentis Aemiliae pueritia coronam

mereri, spolia rapere valuit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Valerio Massimo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti