Tarquinio il Superbo - Studentville

Tarquinio il Superbo

inde L. Tarquinius Regnare occepit, cui Superbo cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibiut, Romulum quoque insepultum perisse dictitans,, primoresque patrum, quos Servi rebu favisse credebat, interfecit; conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit; neque enim ad ius regni quicquam praeter vim habebat, quod neque populi iussu neque auctoribus patribus regnabat. Eo accedebat ut metu regnum tutandum esset. Quem ut pluribus incuteret, cognitiones capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam occidere, in exsilium agere, bonis multare poterat suspectos et invisios. Praecipue ita patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere, quo contemptior paucitate ipsa ordo esset . Hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit; domesticis consiliis rem publicam administravit; bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniusso populi ac senatus, fecit diremitque. Latimorum sibi maxime gentem conciliabat ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset, neque hospitia modo cum primoribus eorum sed adfinitates quoque iungebat.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti