Traiano - Studentville

Traiano

Nervae successit Ulpius Crinitus Traianus, natus in Hispania, vir inusitatae

civilitatis et fortitudinis. Romani imperii fines longe lateque diffudit. Urbes trans Rhenum in Germania reparavit, Daciam

subegit, Armeniam recepit, Hiberorum et Arabum reges in deditionem accepit; Anthemusiam, magnam Persidis regionem, Seleuciam,

Ctesiphontem, Babylonem occupavit; usque ad Indiae fines et ad mare Rubrum processit et in mari Rubro classe instituit ut

Indiae fines vastaret. Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit: in cunctos liberalis fuit, publice

privatimque omnes amicos ditavit et honoribus auxit, immunitates civitatibus tribuit. Ob haec per horbem terrarum magnam

venerationem meruit. Post ingentem igitur gloriam belli domique quaesitam e Perside remeavit et apud Seleuciam

decessit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti