Tristia, III, 3, 43-54 - Studentville

Tristia, III, 3, 43-54

Singula ne referam, nil non

mortale tenemus
pectoris exceptis ingeniique bonis.
En ego, cum caream patria uobisque domoque,
raptaque

sint, adimi quae potuere mihi,
ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
Caesar in hoc potuit iuris habere

nihil.
Quilibet hanc saeuo uitam mihi finiat ense,
me tamen extincto fama superstes erit,
dumque suis uictrix

omnem de montibus orbem
prospiciet domitum Martia Roma, legar.
Tu quoque, quam studii maneat felicior usus,

effuge venturos, qua potes, usque rogos!”

  • Latino
  • Tristia di Publio Ovidio Nasone
  • Ovidio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti