Tusculanae disputationes, I, 49 - Studentville

Tusculanae disputationes, I, 49

Praeclarum autem nescio quid adepti sunt, quod didicerunt se, cum tempus

mortis venisset, totos esse perituros. quod ut ita sit – nihil enim pugno -, quid habet ista res aut laetabile aut gloriosum?

Nec tamen mihi sane quicquam occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia. ut enim rationem Plato nullam

adferret – vide, quid homini tribuam -, ipsa auctoritate me frangeret: tot autem rationes attulit, ut velle ceteris, sibi certe

persuasisse videatur.

  • Latino
  • Tusculanae Disputationes
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti