Ulisse e Polifemo - Studentville

Ulisse e Polifemo

Ulixes ad Cyclopem Polyphemum, Neptuni filium, pervenit. Huic responsum

erat ab augure Telemo ut caveret ne ab Ulixe excaecaretur. Hic in media fronte unum oculum habebat et carnem humanam

epulabatur. Qui, postquam pecus in speluncam redegerat, molem saxeam ingentem ad ianuam apponebat. Qui Ulixem cum sociis

inclusit, sociosque eius consumere coepit. Ulixes cum videret eius immanitati atque feritati se resistere non posse, vino, quod

a Marone acceperat, eum inebriavit, seque Utim vocari dixit. Itaque cum oculum eius trunco ardenti exueret, ille clamore suo

ceteros Cyclopas convocavit eiusque e spelonca preclusa dixit: <>. Illi, credentes eum deidendi gratia

dicere, neglexerunt. At Ulixes socios suos ad pecora alligavit et ipse se ad arietem; et ita exierunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Igino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti