Un discorso veritiero ma odioso - Studentville

Un discorso veritiero ma odioso

“Verum” inquit “et tu forsitan audire nolis et ego, nisi

nunc dixero, alias nequiquam confitebor. Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis

moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere,

animis concipere non possunt. Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora

virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt. Ad nutum monentis intenti

sequi signa, ordines servare didicerunt. Quod imperatur, omnes exaudiunt: obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare

pugnam non duces magis quam milites callent. Ac ne auri argentique studio teneri putes: adhuc illa disciplina paupertate

magistra stetit: fatigatis humus cubile est; cibus, quem occupant, satiat; tempora somni artiora quam noctis sunt. Iam Thessali

equites et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus est.

In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte.”

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Curzio Rufo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti