Un episodio della spedizione dei greci contro Troia - Studentville

Un episodio della spedizione dei greci contro Troia

in aulidis portu cum navibus exercituque convenerant rex agamemnon,expeditionis dux,ulixes,ithacae rex,aiax et teucer,salaminorum duce,nestor,pyli rex,et achilles,pelei thetidisque filius,myrmidorum princeps.tranquillum mare naves in portu detinebatlim enim a rege agamemnone cerva dianae sacra necata erat,itaque dea irata ventorum flatus amoverat classique discessus impediebatur;iam graecis nulla profectionis spes erat.tum calchantis vatis monitu graeci iphigeniae,regis filiae,sacrificium paraverunt.sub nuptiarum specie virginem ab urbe mycenis in castra advocaverunt atque in ara posuerunt.iam sacerdos sacrificium facere incipiebat,sed diana eius manum retinuit.dea nubem misit cervamque pro iphigenia posuit.graeci tandem portum linquere potuerunt secundique ventis asiam petere.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti