Un privilegio va concesso subito - Studentville

Un privilegio va concesso subito

Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive

data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et volgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non

perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit. Qui tam parate facit, non est

dubium, quin libenter faciat; itaque laetus facit et induit sibi animi sui voltum. Ingentia quorundam beneficia silentium aut

Ioquendi tarditas imitata gravitatem et tristitiam corrupit, cum promitterent vultu negantium: quanto melius adicere bona verba

rebus bonis et praedicatione hùmana benignaque commendare, quae praestes! Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit,

adicias licet familiarem quereliam:“ irascor tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire me voluistì, quod tam

diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit; postea, quidquid

desiderabis, tuo iure exiges; semel rusticitati tuae igrioscitur ”. Sic efficies, ut animum tuum pluris aestimet quam illud,

quidquid est, ad quod petendum venerat.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti