Una profetessa non ascoltata - Studentville

Una profetessa non ascoltata

Cassandra, regis Priami filia et sacerdos Apollinis, futura prospiciebat et suis civibus victoriam Graecorum et patriae cladem perniciemque praedixit. Iam per longam annorum seriem Graeci Troiam obsiderant et in planitie ante urbis portas ancipiti fortuna conflixerant. Tandem extremae perniciei tempus appropinquabat. Sed Troiani, quia in omnium rerum desperatione spem victoriae non omiserant, nullam fidem vatis verbis tribuebant. Non tamen in aciem contra Graecos descendebant, sed de moenibus urbem suam defendebant. Cum vero hostes, equi dolo, in urbem intraverunt et pugna non in acie sed intra moenia fuit, Troiani mentis suae caecitatem intellexerunt. Nam Graeci urbem incenderunt, Troianorum iuventutem ceciderunt, omnia ferro ignique vastaverunt, miseram Cassandram multasque virgines captivas in Graeciam abduxerunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti