Una questione per Socrate - Studentville

Una questione per Socrate

Cum a discipulo Socrates interrogaretur nonne beatissimum putaret Archesilaum, Perdiccae filium, qui tum potentissimus erat, respondit: “Haud scio quid dicam et quomodo iudicem. Numquam enim cum eo collocutus sum nec qui sint eius mores nescio”. Cui discipulus: “Cur haec? Aliter ergo id scire non potes?”. “Nullo modo qualis sit homo iudicare possum, nisi quid sentiat audivero”. “Tu igitur ne de Persarum rege quidem potes dicere beatusne sit?”. “Quomodo ego id possum, cum ignorem quam sit doctus, quam sit bonus?”. “Quid? In qua re putas sitam esse beatam vitam? Vel quae putas necessaria esse ad beatam vitam?”. “Ego prorsus existimo bonos beatos, improbos miseros esse”. “Miserum ergo Archelaum arbitraris esse?”. “Nescio utrum beatus an miser sit, cum eum non noverim. At, si iniustus et improbus, certe miser et infelix est”.

  • Filosofia
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti