Una singolare recita dell'attore Pollo - Studentville

Una singolare recita dell'attore Pollo

Histrio in Graecia celeber

fuit, qui gestus et vocis claritudine et venustate ceteris antistabat. Nomen fuisse dicunt Polum tragoediasque poetarum

nobilium scite atque asseverate actitavisse. Is Polus unicum filium morte amisit. Eum luctum narrant satis eluxisse et postea

remeavisse ad quaestum artis. In eo tempore Athenis Electram Sofoclis actitabat, et gestare urnam quasi cum Orestis ossibus

debebat.
Hoc fabulae argumentum est, veduti fratris reliquias gestantem Electram complorare interitum eius. Nam Electra

existimat fratrem suum vita decessisse. Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro gestavit

filii et opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus. Nam spectatores

putaverunt Polum, pro filii uma, Orestis umam et ossa gestare.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Gellio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti