Un'oasi nel deserto - Studentville

Un'oasi nel deserto

In Aegyptia planitie, procul ab Nilo, in terra coeloque aquarum penuria est, steriles harenae iacent, intolerabilis aestus existit. Quia sol omnia incendit,sicca et adusta sunt ora viatorum. Interdum,sive deorum munere, sive casu, nubes solem condunt, ingens auxilium hominibus aestu fatigatis. Antiquis temporibus inter vastas solitudines situm erat templum quod Iovi Hammoni ab incolis consecratum est. Hic multi fontes in densa umbra dulcibus aquis alebant silvas; coeli quoque mira temperies, verno tepori similis, omnes anni partes pari salubritate percurrebat. Accolae sedis erant ab oriente proximi Aethiopum; in meridiem Arabes spectabant: horum regio usque ad Rubrum mare excurrebat.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Curzio Rufo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti