Verre inganna e deruba Antioco - Studentville

Verre inganna e deruba Antioco

Reges Syriae, regis Antiochi filii pueri, Romae nuper fuerunt, ut de rebus imperii sui cum senatu agerent. Eorum alter, qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere vo-luit atque venit in urbem Syracusas, in qua Verres praetor erat. Statim regem ad ce-nam Verres vocavit. Exornat ample magnificeque triclinium; exponit ea, quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea; diligenter curat ut omnibus rebus instructum et paratum sit convivium. Vocat ad cenam deinde Antiochus praetorem Verrem; exponit multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae gemmis erant distincta clarissimis. Erat etiam vas vinarium, ex una gemma pergrandi excava-tum, manubrio aureo, de quo nuper nobis testis fuit Caius Minucius. Postero die Verres mittit servum qui roget vasa ea, quae pulcherrima apud regem viderat, quasi (come se) vellet ea suis caelatoribus ostendere. Rex, qui illum non bene noverat, sine ulla suscipione libentissime dedit: at iste numquam ea reddidit.

  • Latino
  • Verrinae di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti