VI, 19 - Inizio della guerra civile - Studentville

VI, 19 - Inizio della guerra civile

Hinc iam bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile,

quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia

victor coepit poscere alterum consulatum atque ita ut sine dubietate aliqua ei deferretur. Contradictum est a Marcello consule,

a Bibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus ad urbem redire. Propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites

congregatos habebat, adversum patriam cum exercitu venit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas ex

urbe fugit et in Graeciam transiit. Apud Epirum, Macedoniam, Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum paravit.

  • Latino
  • Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti