Vigorosa difesa della poesia - Studentville

Vigorosa difesa della poesia

Vigorosa difesa della poesia: versione tradotta di Cicerone

Hunc ego non diligam non admirer non omni ratione defendendum putem? Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re iure noster ille Ennius sanctos appellat poëtas quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit igitur iudices sanctum apud vos humanissimos homines hoc poëtae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci respondent bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poëtarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum Chii suum vindicant Salaminii repetunt Smyranaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt; permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. Ergo illi Homerum post mortem etiam expetunt: nos hunc vivum repudiamus?

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti